Il Padre Procuratore Generale ha indetto – su mandato della Deputazione Permanente – con data odierna il XII Congresso Generale che si terrà a Roma dal 1* al 9 Ottobre 2024.
P. Michael Nicolis, C.O., Procurator Generalis
Congressus Generalis A.D. MMXXIV in Alma Urbe celebrandus
INDICITUR
Praecipientibus Statutis nostris Generalibus: “Congressus Generalis […] ex regula sexto quoque anno in Urbe celebratur” (n.° 38), Deputatio Permanens Confoederationis Oratorii Sancti Philippi Nerii Congressum Generalem in Alma Urbe anno Domini MMXXIV a die 1° ad diem 9 mensis Octobris celebrandum statuit.
Quapropter nos infrascriptus Procurator Generalis, de eiusdem Deputationis Permanentis mandato, id publice perscribimus atque Praepositos, Congregationum Delegatos et Sodales qui in Statutis Generalibus sub n.° 39 indicantur, formaliter vocamus ad acta explenda quae in n.° 41 eorundem Statutorum sunt descripta.
De tractandis insuper in Congressu Secretarius Deputationis Permanentis ad singulos Praepositos epistolam mittet.
De rebus technicis his Litteris Indictionis schedula adnectitur: de sede nempe Congressus, de inscriptione vocalium, deque praetio solvendo.
Gratias Domino agentes qui nobis quartum a canonizatione Patris nostri Philippi centenarium sollemniter celebrare concessit, et universae Ecclesiae Jubilaeum laeto corde praestolantes, omnes Congregationum sodales rogamus ut supplici prece Spiritum Sanctum exorent. Qui, intercedentibus Beatissima Oratorii Matre atque Regina et Sancto Patre nostro Philippo, Congressui Generali parando sua gratia faveat eiusque sessionibus benignissime adsistat.
Datum Romae, ex Aedibus Procurae Generalis, die 21 mensis Septembris, A.D. MMXXIII, in Festo Sancti Matthei Apostoli et Evangelistae.
Sac. Michele Nicolis C.O.
Procurator Generalis