Notificatio

PROCURA GENERALIS
CONFOEDERATIONIS ORATORII S. PHILIPPI NERII
ROMAE

NOTIFICATIO

Cum ad hanc Generalem Procuram Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii nonnulli Congregationum Oratorii sodales interrogationes pervenire fecerint an constet de quadam “Communitate S. Philippi Nerii”, in civitate Berolinensi exsistente, quae ab Apostolica Sede videtur canonice erecta, Procura Generalis a legitima Auctoritate humiliter notitias petiit ut interrogantes universasque Oratorii Congregationes certiores faceret.

Ex audientia diei 6 mensis octobris cognovimus atque notum facimus quod sequitur: ab Apostolica Sede, Decreto Pontificiae Commisionis “Ecclesia Dei” dato die 26 mensis maii currentis anni MMIV, canonice erecta est Societas vitae apostolicae iuris pontificii, cui nomen “Institutum Sancti Philippi Neri”, iuxta Decretum cuius exemplar huic Notificationi adnectitur. 

Ut omnibus natura et indoles supradictae Societatis vitae apostolicae clare constent, ipsam non esse Confoederationis nostrae participem testamur.

Cum in textibus per situm “Internet” aliaque communicationis media a dicto “Instituto S. Philippi Neri” diffusis non clare pateat supradictam Societatem vitae apostolicae nullum habuisse ligamen in praeterito nec ullum habere in praesenti cum Procura nostra Generali, insuper testamur eandem Societatem non esse nec habendam esse “praeparandam Congregationem” id est “Communitatem formationis iter facientem ad erectionem canonicam in Congregationem Oratorii ”. De quibus omnibus relatione facta ad Patres Deputationis Permanentis Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii, in Urbe coadunatos, auditoque eiusdem Deputationis Permanentis consilio, hanc Notificationem publici iuris fieri statuimus. 

Rev.dum denique D.num dr. Geraldum Goesche, primum Praepositum a Sancta Sede praedictae Societatis vitae apostolicae nominatum, enixe rogamus ne ullam permittat ambiguitatem, in declarationibus vel communicationibus, circa ligamen quoddam inter Institutum cui praeest et Confoederationem Oratorii S. Philippi Nerii eiusque Procuram Generalem.
Poiché alcuni sodales di Congregazioni dell’Oratorio si sono rivolti a questa Procura Generale per chiedere se risulti esservi nella città di Berlino una “Comunità di S. Filippo Neri” che pare sia stata canonicamente eretta dalla Sede Apostolica, la Procura Generale rispettosamente ha chiesto notizie alla competente Autorità per informare con sicurezza gli interroganti e tutte le Congregazioni dell’Oratorio. 

 Nell’udienza concessa il 6 ottobre abbiamo conosciuto e rendiamo noto che la Sede Apostolica, con Decreto della Pontificia Commissione “Ecclesia Dei” dato il 26 maggio del corrente anno 2004, ha eretto canonicamente una Società di vita apostolica denominata “Istituto di S. Filippo Neri”, a norma del Decreto di cui si allega copia alla presente Notificazione.

Affinché a tutti consti chiaramente l’indole e la natura di tale Società di vita apostolica, attestiamo che essa non appartiene alla nostra Confederazione. 

 Poiché, inoltre, in alcuni testi diffusi dall’“Istituto S. Filippo Neri” attraverso il proprio sito e attraverso altri mezzi di comunicazione non appare chiaro che la suddetta Società di vita apostolica non ha avuto in passato e non ha al presente alcun legame con la Procura Generale, attestiamo che essa non è e non deve essere considerata una “praeparanda Congregatio”, una Comunità, cioè, che compie l’iter di formazione verso l’erezione canonica in Congregazione dell’Oratorio. Fatta di tutto ciò relazione ai Padri della Deputazione Permanente della Confederazione dell’Oratorio riuniti a Roma, ed udito il parere della medesima Deputazione Permanente, abbiamo stabilito di rendere di pubblico dominio questa Notificazione.

Preghiamo infine il Rev. sac. dr. Gerald Goesche, primo Preposito della predetta Società di vita apostolica, nominato dalla Santa Sede, di non permettere alcuna ambiguità in riferimento a qualsivoglia rapporto tra l’Istituto di cui è Superiore e la Confederazione dell’Oratorio di San Filippo Neri e della sua Procura Generale.

Datum Romae, ex aedibus Procurae Generalis, die 11 mensis octobris a. D. MMIV.

Eduardus Aldus Cerrato, C.O.
Procurator Generalis
 


ADNEXUM
PONTIFICIA COMMISSIO
“ECCLESIAE DEI”
N. 290/2003

DECRETUM

Pastoribus Ecclesiae hodiernis in adiunctis auxilium multiplex opus esse patet, ut “in exercendo munere pastoris sollicitos esse praebeant erga omnes christifideles” (can.383) illisque “veritates fidei credendas et moribus applicandas proponere et ilustare” (can.389) possint. Licet presbyteri in pastorali sollecitudine maximi illis sint adiutorii, attamen, eorum numero deficiente, onus hoc gravissimum nonnisi coniunctis viribus portare queunt.

Ideo de adventu novi subsidii in Ecclesia Berolinensi gaudere oportet: nonnulli profecto clerici illa urbe vitam communem, sub patrocinio sancti Philippi Neri, ad instar Oratorii gerere sibi proponunt.

Archiepiscopus vero Berolinensis, Eminentissimus Dominus Georgius Maximilianus Cardinalis Sterzinsky, laeto animo communitatem illam in dioecesi sua accipere non tardavit, sicut litteris die 14 februarii 2004 datis patefecit.

Indolem specialem huius coetus membrorum “qui se vinctos sentiunt quibusdam antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinae” (Motu proprio “Ecclesia Dei”, n. 5, c) isdem Eminentissimus Berolinensis Praesul observandam esse voluit, confidens clericis curam pastoralem horum imprimis suae ditionis fidelium, qui aequo modo se vinctos sentiunt traditioni latinae liturgicae.

His omnibus bene perpensis, Divino freta auxilio, haec Pontificia Commissio “Ecclesia Dei”, vigore facultatum sibi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, audito Praefecto Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae,

Institutum Sancti Philippi Neri,

in civitate Berolinensi, et quidem in ecclesia eique adnexo aedificio sic dicto “Sankt-Afra-Stift”, uti Societatem Vitae Apostolicae iuris pontificii canonice erigit.

Item Constitutiones praedicti Instituti, uti exstant in exemplari huis Decreto adnexo, ad quinquennium et ad experimentum approbat.

Denique membris huius Instituti privilegium confert celebrandi sacram Liturgiam utendo libris liturgicis – id est Missali Romano, Rituali Romano, et Pontificali Romano quoad Ordines conferendos – anno 1962 vigentibus nec non Officium Divinum recitandi secundum Breviarium Romanum eodem anno editum.

Postremo Reverendum Dominum GERALDUM GOESCHE, Sacrae Theologiae Doctorem, primum huius Instituti Praepositum nominat.

Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Pontificiae Commissionis “Ecclesia Dei”, in festo Sancti Philippi Neri, die 26 mensis Maji a. D. MMIV
 

L. + S.

Darius Card. Castrillon Hoyos
Praeses
Camillus Perl
a Secretis