Deputazione Permanente

Il P. Procuratore Generale partecipa alla riunione annuale della Deputazione Permanente (6-8 settembre) che definisce il calendario e l’agenda del Congresso Generale del 2012.
 

Riportiamo la Lettera di Indizione del Congresso stesso, che i Padri Deputati trasmetteranno ai Prepositi delle Congregazioni della propria area.


EDUARDUS ALDUS CERRATO, C.O.
CONFOEDERATIONIS ORATORII S. PHILIPPI NERII
PROCURATOR GENERALIS

Congressus Generalis
A. D. MMXII in Alma Urbe celebrandus
INDICITUR


Praecipientibus Statutis nostris Generalibus: «Congressus Generalis […] ex regula sexto quoque anno in Urbe celebratur» (n. 38), Deputatio Permanens Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii Congressum Generalem in Alma Urbe anno Domini MMXII a die 5 ad diem 13 mensis Septembris celebrandum statuit. 

Quapropter infrascriptus Procurator Generalis, de Deputationis Permanentis mandatu, id publice perscribimus atque Praepositos, Congregationum Delegatos et sodales qui in Statutis Generalibus sub n. 39 indicantur, formaliter vocamus ad acta explenda quae in n. 41 eorundem Statutorum sunt descripta.

De tractandis in Congressu Secretarius Deputationis Permanentis ad singulos Praepositos quam primum epistolam mittet.

De rebus practicis – de sede nempe Congressus vocaliumque inscriptione – his Litteris Indictionis explicativa epistola adnectitur. 

Prae oculis habentes felicem eventum qui anno MMXII occurret, quartam nempe saecularem memoriam approbationis Constitutionum Congregationis Oratorii, universos Congregationum sodales rogamus ut supplici praece Spiritum Sanctum exorentur, Qui, intercedentibus Beatissima Oratorii Matre et Regina et Sancto Patre nostro Philippo, Congressui Generali praeparando Sua gratia faveat eiusque sessionibus benignissime adsistat. 

Datum Romae, ex Aedibus Procurae Generalis, die VIII m. Septembris, a. D. MMXI, in festo Nativitatis B. M. V.

Eduardus Aldus Cerrato, C.O.
Procurator Generalis