|

Documenti
|
Notificatio
PROCURA GENERALIS
CONFOEDERATIONIS ORATORII S. PHILIPPI NERII
ROMAE
NOTIFICATIO
|
Cum ad hanc Generalem Procuram
Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii nonnulli Congregationum Oratorii
sodales interrogationes pervenire fecerint an constet de quadam “Communitate
S. Philippi Nerii”, in civitate Berolinensi exsistente, quae ab Apostolica
Sede videtur canonice erecta, Procura Generalis a legitima Auctoritate
humiliter notitias petiit ut interrogantes universasque Oratorii
Congregationes certiores faceret.
Ex audientia diei 6 mensis octobris cognovimus atque notum facimus quod
sequitur: ab Apostolica Sede, Decreto Pontificiae Commisionis “Ecclesia Dei”
dato die 26 mensis maii currentis anni MMIV, canonice erecta est Societas
vitae apostolicae iuris pontificii, cui nomen “Institutum Sancti Philippi
Neri”, iuxta Decretum cuius exemplar huic Notificationi adnectitur.
Ut omnibus natura et indoles supradictae Societatis vitae apostolicae clare
constent, ipsam non esse Confoederationis nostrae participem testamur.
Cum in textibus per situm “Internet” aliaque communicationis media a dicto
“Instituto S. Philippi Neri” diffusis non clare pateat supradictam Societatem
vitae apostolicae nullum habuisse ligamen in praeterito nec ullum habere in
praesenti cum Procura nostra Generali, insuper testamur eandem Societatem non
esse nec habendam esse “praeparandam Congregationem” id est “Communitatem
formationis iter facientem ad erectionem canonicam in Congregationem Oratorii
”.
De quibus omnibus
relatione facta ad Patres Deputationis Permanentis Confoederationis Oratorii
S. Philippi Nerii, in Urbe coadunatos, auditoque eiusdem Deputationis
Permanentis consilio, hanc Notificationem publici iuris fieri statuimus.
Rev.dum denique D.num dr. Geraldum Goesche, primum Praepositum a Sancta Sede
praedictae Societatis vitae apostolicae nominatum, enixe rogamus ne ullam
permittat ambiguitatem, in declarationibus vel communicationibus, circa
ligamen quoddam inter Institutum cui praeest et Confoederationem Oratorii S.
Philippi Nerii eiusque Procuram Generalem.
|
Poiché alcuni sodales di Congregazioni
dell’Oratorio si sono rivolti a questa Procura Generale per chiedere se
risulti esservi nella città di Berlino una “Comunità di S. Filippo Neri”
che pare sia stata canonicamente eretta dalla Sede Apostolica, la
Procura Generale rispettosamente ha chiesto notizie alla competente
Autorità per informare con sicurezza gli interroganti e tutte le
Congregazioni dell’Oratorio.
Nell’udienza concessa il 6 ottobre abbiamo
conosciuto e rendiamo noto che la Sede Apostolica, con Decreto della
Pontificia Commissione “Ecclesia Dei” dato il 26 maggio del corrente
anno 2004, ha eretto canonicamente una Società di vita apostolica
denominata “Istituto di S. Filippo Neri”, a norma del Decreto di cui si
allega copia alla presente Notificazione.
Affinché a tutti consti chiaramente l’indole e la natura di tale Società
di vita apostolica, attestiamo che essa non appartiene alla nostra
Confederazione.
Poiché, inoltre, in alcuni testi diffusi
dall’“Istituto S. Filippo Neri” attraverso il proprio sito e attraverso
altri mezzi di comunicazione non appare chiaro che la suddetta Società
di vita apostolica non ha avuto in passato e non ha al presente alcun
legame con la Procura Generale, attestiamo che essa non è e non deve
essere considerata una “praeparanda Congregatio”, una Comunità, cioè,
che compie l’iter di formazione verso l’erezione canonica in
Congregazione dell’Oratorio.
Fatta di tutto ciò relazione ai Padri
della Deputazione Permanente della Confederazione dell’Oratorio riuniti
a Roma, ed udito il parere della medesima Deputazione Permanente,
abbiamo stabilito di rendere di pubblico dominio questa Notificazione.
Preghiamo infine il Rev. sac. dr. Gerald Goesche, primo Preposito della
predetta Società di vita apostolica, nominato dalla Santa Sede, di non
permettere alcuna ambiguità in riferimento a qualsivoglia rapporto tra
l’Istituto di cui è Superiore e la Confederazione dell’Oratorio di San
Filippo Neri e della sua Procura Generale. |
Datum Romae, ex aedibus
Procurae Generalis, die 11 mensis octobris a. D. MMIV.
Eduardus Aldus Cerrato, C.O.
Procurator Generalis
ADNEXUM
PONTIFICIA COMMISSIO
“ECCLESIAE DEI”
N. 290/2003
DECRETUM
Pastoribus Ecclesiae hodiernis in adiunctis
auxilium multiplex opus esse patet, ut “in exercendo munere pastoris
sollicitos esse praebeant erga omnes christifideles” (can.383) illisque
“veritates fidei credendas et moribus applicandas proponere et ilustare” (can.389)
possint. Licet presbyteri in pastorali sollecitudine maximi illis sint
adiutorii, attamen, eorum numero deficiente, onus hoc gravissimum nonnisi
coniunctis viribus portare queunt.
Ideo de adventu novi subsidii in Ecclesia Berolinensi gaudere oportet:
nonnulli profecto clerici illa urbe vitam communem, sub patrocinio sancti
Philippi Neri, ad instar Oratorii gerere sibi proponunt.
Archiepiscopus vero Berolinensis, Eminentissimus Dominus Georgius Maximilianus
Cardinalis Sterzinsky, laeto animo communitatem illam in dioecesi sua accipere
non tardavit, sicut litteris die 14 februarii 2004 datis patefecit.
Indolem specialem huius coetus membrorum “qui se vinctos sentiunt quibusdam
antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinae” (Motu
proprio “Ecclesia Dei”, n. 5, c) isdem Eminentissimus Berolinensis Praesul
observandam esse voluit, confidens clericis curam pastoralem horum imprimis
suae ditionis fidelium, qui aequo modo se vinctos sentiunt traditioni latinae
liturgicae.
His omnibus bene perpensis, Divino freta auxilio, haec Pontificia Commissio
“Ecclesia Dei”, vigore facultatum sibi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II
tributarum, audito Praefecto Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae
et Societatibus Vitae Apostolicae,
Institutum Sancti
Philippi Neri,
in civitate Berolinensi, et quidem in ecclesia
eique adnexo aedificio sic dicto “Sankt-Afra-Stift”, uti Societatem Vitae
Apostolicae iuris pontificii canonice erigit.
Item Constitutiones praedicti Instituti, uti exstant in exemplari huis Decreto
adnexo, ad quinquennium et ad experimentum approbat.
Denique membris huius Instituti privilegium confert celebrandi sacram
Liturgiam utendo libris liturgicis – id est Missali Romano, Rituali Romano, et
Pontificali Romano quoad Ordines conferendos – anno 1962 vigentibus nec non
Officium Divinum recitandi secundum Breviarium Romanum eodem anno editum.
Postremo Reverendum Dominum GERALDUM GOESCHE, Sacrae Theologiae Doctorem,
primum huius Instituti Praepositum nominat.
Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae, ex aedibus Pontificiae Commissionis “Ecclesia Dei”, in festo
Sancti Philippi Neri, die 26 mensis Maji a. D. MMIV
L. + S.
Darius Card. Castrillon Hoyos
Praeses
Camillus Perl
a Secretis
|