|

Documenti
|
Indizione del Congresso Generale 2006
Indictio Congressus Generalis
A.
D. MMVI
in
Alma Urbe celebrandi
Admodum Reverendis DD.
PP. Praepositis Congregationum Oratorii S. Philippi Nerii
earumque Sodalibus
salutem in Domino
Praecipientibus
Statutis nostris Generalibus: «Congressus Generalis […] ex regula
sexto quoque anno in Urbe celebratur» (n. 38), Deputatio Permanens
Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii Congressum Generalem in Alma
Urbe anno Domini MMVI a die 24 ad diem 30 mensis septembris celebrandum
statuit.
Quapropter infrascriptus Procurator Generalis, de eiusdem Deputationis
Permanentis mandatu, id publice perscribimus atque Praepositos,
Congregationum Delegatos et Patres qui in Statutis Generalibus, n. 39
indicantur, formaliter vocamus ad acta explenda quae in n. 41 eorundem
Statutorum sunt descripta.
Tractanda in Congressu insuper est “Ratio formationis”, cuius textus
tamquam “Instrumentum laboris” a Deputationis Permanentis Secretario
singulis Congregationibus iam missus, accurate revisus brevi temporis
spatio mittetur.
Tractandum denique est et de propositionibus circa nonnulas mutationes
in Statutis Generalibus faciendas, quarum textus adnectitur, lingua
latina et italica exaratus: ad rerum facilitandum examen, Deputati,
congruo tempore, textum in idioma suae areae translatum ad
Congregationes mittent, quamvis latina et italica lingua confectus
officialis maneat.
Intercedentibus Beatissima Oratorii Matre et Regina et Sancto Patre
nostro Philippo, Spiritum Sanctum supplici praece exoremus ut Congressus
Generalis praeparationi sua gratia faveat eiusque sessionibus
benignissime adsistat.
Datum Romae, ex Aedibus Procurae Generalis, die XXIII septembris, a. D.
MMV, Pontificatus SS. D. N. Benedicti PP. XVI anno I.
Eduardus Aldus Cerrato, C.O.
Procurator Generalis
>
Stampa la lettera in formato PDF
|