Home  Presentazione  Confederazione  Congregazioni  Documenti  News  Foto  Annales  |  Santità  Biblioteca

Contatti

 

News

 

Da Sua Santità all'Oratorio di Mexico

 

Roma, 2 aprile 2009

 

Siamo lieti di riprodurre il Documento della Segreteria di Stato con cui Sua Santità Benedetto XVI, in risposta alla lettera del Procuratore Generale, fa giungere alla Congregazione di Mexico i Suoi auguri e l’Apostolica Benedizione in occasione delle prossime celebrazioni (26 maggio 2009) del 350.mo anniversario di fondazione.

 

 

Con Decreto della Penitenzieria Apostolica, il Sommo Pontefice ha inoltre concesso per questa occasione l’Indulgenza Plenaria ai partecipanti al sacro Rito e a coloro che anche solo potranno visitare la chiesa della Congregazione.

 

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

 

Prot. N. 20/09/I

DECRETUM

 

Summus Pontifex Benedictus XVI feliciter regnans

 

a Procuratore Generali Confoederationis Oratorii Sancti Philippi Nerii certior factus de iubilaribus celebrationibus, quibus trecentesimus quinquagesimus commemoretur anniversarius dies a condita Congregatione Oratorii Mexicopolis, “La Profesa” dicta, piis fidelibus de Divino munere gratificari cupiens, pro sua erga universalem Ecclesiam amatissima sollecitudine et peculiari affectione erga Congregationem Oratorii, Indulgentiae donum, prout sequitur, benigne largitur.

 

Plenaria conceditur Indulgentia, suetis condicionibus (sacramentali Confessione, eucaristica Comunione et oratione ad mentem Summi Pontificis) rite adimpletis, singulis omnibusque fidelibus vere paenitentibus in Mexicopolitano Templo de “La Profesa” die XXVI Maii MMIX lucranda, si iubilaribus functionibus attente atque religiose interfuerint, vel saltem Orationem Dominicam atque Symbolum Fidei recitaverint, additis piis invocationibus Sanctae Deiparae Virginis et Sancti Philippi Nerii.

 

Fideles qui, propter infirmitatem aliasve graves causas impediantur quominus iubilari celebrazioni interesse possint, in loco ubi impedimentum eos detinet, plenariam valebunt Indulgentiam, concepta detestatione cuiusque peccati, et intenzione praestandi, ubi primum licuerit, tres consuetas condiciones, si sacris ritibus se spiritaliter adiunxerint, precibus doloribusque suis vel incommodis propriae vitae misericordi Deo per Mariae oblatis.

 

Presenti pro hac vice tantum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

 

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XVIII Februarii, anno Dominicae Incarnationis MMIX.

 

L. + S.

IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD

Paenitentiarus Maior

 

Ioannes Maria Gervais

Ad. A Stud.

 

Sito ufficiale della Procura Generale della Confederazione dell'Oratorio di San Filippo Neri  Statistiche  |  Link  |  Preferiti